HELFENSTENIUM vulgo HELFFENSTENIUM

HELFENSTENIUM vulgo HELFFENSTENIUM
HELFENSTENIUM, vulgo HELFFENSTENIUM
castrum Germ. in Suevia, sub proprio olim Comite: quorum fam. inter Sueviae Comites, antiquitate et splendore semper ex praecipuis fuit. Primum eorum titulum volunt nonnulli fuisse, Com. von der Fels. Originem eorum aliqui adscribunt veteri Guelforum sanguini, et nominatim Eticoni Isenbrandi Com. Altorfii fratri, ac XII. celeberrimorum Guelforum patruo. Alii propinquiorem ortum ostendisse contenti, eos ex Dilingensibus Comitibus derivant. In his enim Ulricus Ep. Augustanus fratrem habuit ex Hugobaldo Patre Burchardum, castri praefati, atque ita huius domus, cui inde Heifensteniae nomen, conditorem: a quo dein reliqui Comites huius nominis sunt orti. Qui, quamvis, Comitatus aliquot partibus venditis, ipsi diminuere gentis splendorem visi sunt, non tamen minus inter illustrissimas stirpes perrexit censeri; et dein Gundelfingensis hereditas accessit. Sup. sec. in Ulrici et Catharinae Sonnenbergiae filiis Georgio atque Ulrico duo rami Messkirchius et Wiesensteigius in diversum ire coepêre. Sed intra anni spatium utriusque masculi desecêre, A. C. 1626. Habuit vero Georgius praefatus Com. de Helfenstein et Messkirch coniugem Apolloniam de Zimberen, filiam Frobenii Christophori Com. et Exstinctus A. C. 1573. fil. reliquit Georgium Frobenium, Defutictum A. C. 1622. Quo et Mariâ Helfenstenia lineae Wiesenstieg, filiâ Rudolphi Com. nati sunt Georgius Vilhelmus (qui Obiit A. C. 1626. mar. Sibyllae filiae Ioh. Com. de Hohenzollern) et Iohanna (uxor Vratislai Com. Furstenbergici, Exstincta A. C. 1629). Comites Helfenstenii etc. ultimi lineae Messkirchiae. At Ulricus, Georgii frater, Catharinâ sibi Montfortiâ (filiâ Hugonis Comitis) iunctâ, Rudolphum I. genuit, Annae Mariae Lib. Baron, de Stauffen, maritum et patrem Rudolph. II. ultimi e totius stirpis masculis, A. C. 1626. Demortui. Liberi enim eius, ex Eleonora Furstenbergia (filia Ioachimi Comitis, quae vitam produxit usque ad A. C. 1650.) Henricus Fridericus (nat. A. C. 1605. Den. A. C. 1606.) Iulius (nat. A. C. 1606. θ. A. C. 1607.) Henricus (nat. A. C. 1607. Den. A. C. 1626.) Maria Magdalena (nat. A. C. 1609. Den. A. C. 1618.) Anna Catharina (nat. et Den. A. C. 1611.) Maria Iohanna (nat. A. C. 1612. uxor primo Maximiliani Adami Landgr. Leuchtenbergici: exin Christophori Com. Palatini Rheni in Birckenfeld, Den. A. C. 1665.) Isabella Eleonora (nat. A. C. 1613. nupta Martino Francisco Com. Oetingensi in Wallerstein) Anna Victoria (nat. A. C. 1614. θ A. C. 1618.) et Francilca Carlotta (nat. A. C. 1618. ux. Vratislai Com. de Furstenberg θ A. C. 1641.) ante Patrem, exceptis filiabus aliquot, uti visum, praepostero Fatorum ordine Decessêre. In bona quaedam successêre Bavari: alia (inprimis Meskirchium) occuparunt Furstenbergii, quibus lis ab Helfensteniis filiabus earumqueve heredibus movetur, quae nec dum decisa. Vide Phil. Iac. Spener Theatr. Nobilit. Europ. Part. I. p. 9. et 20. ut et Ind.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”